monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, IV.De morte Constantini minoris. <<<     >>> VI.Quid de Athanasio Iulius decrevit episcopus.

Cassiodorus, 4, CAPUT V.Quomodo Athanasius, Arianis bella sibi denuo suscitantibus, ad partes discesserit Italiae.

1 Igitur tempore quo Constantinus ad perenne transivit imperium, testamento filiis temporale distribuens regnum (nullus enim eorum erat praesens), presbytero a sorore propria sibimet commendato suum credidit testamentum: praecipiens illud Constantio dari, qui inter alios videbatur esse vicinior, et prius venire posse credebatur.
2 Hinc iste Constantio factus notus, tradito testamento accepit ad eum ingrediendi fiduciam. Qui videns facilem Constantii voluntatem, et velut calamum ventis accedentibus agitari, praesumpsit contra evangelica dogmata bellum assumere, et adversus Ecclesias asperrimam erigere tempestatem. Dicebat enim esse culpabiles qui consubstantialitatis vocem, quae scripta non inveniretur, in fidei doctrina posuissent, quod inter sacerdotes et eos discordiam generaret.
3 Hinc ergo Athanasium et eius sectatores accusans, insidias instruebat. Huius cooperatores erant Eusebius et Theogonius, et Theodorus Perinthius, qui eloquentior videbatur, et scripsit explanationes Evangeliorum, quem plurimi Herocleioten vocant [An. Dom. 341]. Isti namque saepius videntes imperatorem, reversionem Athanasii multorum causam asserebant esse malorum; et non solum Aegyptum, sed etiam Palaestinam, et Phoenicen, vicinasque gentes eius gratia dicebant esse turbatas. Proinde huiusmodi verbis levissimam obsidentes imperatoris intentionem, suaserunt ut Athanasium ab Ecclesia rursus expelleret.
4 Qui agnoscens eorum consilium, ad partes Hesperias abiit. [THEODORETUS, lib. II, cap. 3, p. 70.]
Cassiodorus HOME

bav823.119 bav824.90 bnf1603.60

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik